Original Latin References

 

The numbers are footnote numbers

 

3.  Vel rei magnitudine, vel doctoris imperitia, vel audientis duritia.

 

4.  Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam viribus; et versate diu quid ferre recusent, quid valeant humeri.

 

5.  Brevis esse laboro, obscurus fio.

 

7.  Haereticos malo suo veris Catholicis Christi membris prodesse, dum Deus utitur et malis bene et diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.

 

8.  Ad exercendas et elimandas quodammodo mentes legen­tium, et ad rumpenda fastidia atque acuenda studia discere volentium, celandos quoque sive ut ad pietatem con­vertantur, sive ut a mysteriis secludantur, animos impiorum.

 

12.  Qui ea quae pro natura quaestionum dilucide dicta existimo, adhuc non intellegunt, non mihi calumnientur pro neglegentia vel pro meae facultatis indigentia, sed Deum potius pro accipienda intellegentia deprecentur.

 

13.  Prorsus intellegor, velis, nolis; sed tu nihil contra ista dicturus, vis non intellegi quod ego verissimum atque firmissimum dixi.

 

14.  Quod difficilius quaeritur solet dulcius inveniri.

 

15.  Mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

 

16.  Quia ista scientia est principaliter de his quae sua altitudine rationem transcendunt.

 

17.  Verbi Dei altitudo exercet studium, non denegat intellectum. Si enim omnia clausa essent, nihil esset unde revelarentur obscura. Rursus, si omnia tecta essent, non esset unde alimentum perciperet anima et haberet vires quibus posset ad clausa pulsare.

 

19. Attende tibi et doctrinae, attende lectioni, exhortationi et doctrinae.

 

21.  Vide prius utrum ista petitio cum tua superiore definitione concordet.

 

22.  Neque enim cum coepero te in tanti huius secreti intellegentiam utcumque introducere (quod nisi Deus intus adiuverit, omnino non potero) aliud disserendo facturus sum, quam rationem, ut potero, redditurus.

 

23.  Quam si a me, vel a quolibet doctore non inrationabiliter f lagitas, ut quod credis intellegas, corrige definitionem tuam, non ut fidem respuas sed ut ea, quae fidei firmitate iam tenes, etiam rationis luce conspicias.

 

24.  Absit namque, dice, ut hoc in nobis Deus oderit, in quo nos reliquis animantibus excellentiores creavit. Absit, inquam, ut ideo credamus, ne rationem accipiamus sive quaeramus; cum etiam credere non possemus, nisi rationales animas haberemus.

 

25.  Porro autem qui vera ratione iam quod tantummodo credebat intellegit, profecto praeponendus est ei qui cupit adhuc intellegere quod credit; si autem nec cupit, et ea quae intellegenda sunt, credenda tantummodo existimat, cui rei fides prosit, ignorat: nam pia fides sine spe et sine caritate esse non vult. Sic igitur homo fidelis debet credere quod nondum videt, ut visionem et speret et amet.

 

26.  Anima itaque considerata, maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae et eius imaginem facta est, si cogitationes nostras et intellegentias non evicerit, sed eius quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intellegentiam mente atque intellegentia potuerimus adprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque Creatorem intellegendum, ipso adiuvante, meditemur adtollere. Si autem in seipsa deficit, sibique succumbit, pia fide contenta sit, quamdiu peregrinatur a Domino, donec fiat in homine quod promissum est, faciente illo ‘qui potens est’ sicut ait Apostolus ‘facere supra quam petimus et intellegimus’.

 

27.  Ipsumque lumen, quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet quid credamus incognitum quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogi­tatione fingamus, quid corporis sensus adtingat, quid im­agineatur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intellegentia contempletur: hoc ergo lumen, ubi haec cuncta diiudicantur, non utique sicut huius solis et cuiusque corporei luminis fulgor per localia spatia circumquaque diffunditur, mentemque nostram quasi visibili candore illustrat, sed invisibiliter et ineffabiliter, et tamen intellegibiliter lucet, tamque nobis certum est, quam nobis effecit certa quae secundum ipsum cuncta conspicimus.

 

28. Quo cuncta ista discernimus.

 

29. Ubi haec cuncta diiudicantur.

 

30. Tamque nobis certum est, quam nobis efficit certa, quae secundum ipsum cuncta conspicimus.

 

31.  Accipere potest [sacra doctrina] aliquid a philosophicis disciplinis, non quod ex necessitate eis indulgeat, sed ad majorem manifestationem eorum quae in hac scientia traduntur.

32.  Sed propter intellectus nostri: qui ex his, quae ad naturalem rationem (ex qua procedunt aliae scientiae) cognoscuntur, facilius manuducitur in ea, quae sunt supra rationem.

 

35.  In lectionibus Apostolicis superioribus, quas charitati vestrae, quantum Dominus adiuvare dignatus est, ex­posuimus, multum laborem et sollicitudinem passi sumus. Compatiebamur vobis et solliciti eramus et pro nobis et pro vobis. Quantum autem existimo adiuvit Dominius et nos et vos; et ea quae prorsus difficillima videbantur sic per nos enodare dignatus est, ut nulla quaestio remaneret, quae conturbet mentem piam. Impia enim mens odit etiam ipsum intellectum.

 

36.  Sunt enim quaedam quae vi sua non intelleguntur, aut vix intelleguntur, quantolibet et quantumlibet, quamvis plan­issime, dicentis versentur eloquio; quae in populi audi­entiam, vel raro, si aliquid urget, vel numquam omnino mittenda sunt. In libris autem qui ita scribuntur ut ipsi sibi quodam modo lectorem teneant cum intelleguntur, cum autem non intelleguntur, molesti non sint nolentibus legere, et in aliquorum conlocutionibus non est hoc officium deserendum, ut vera, quamvis ad intellegendum diffi­cillima, quae ipsi iam percepimus, cum quantocumque labore disputationis ad aliorum intellegentiam perducamus, si tenet auditorem vel conlocutorem discendi cupiditas nec mentis capacitas desit, quae quoquo modo intimata possit accipere: non curante illo, qui docet, quanta eloquentia doceat, sed quanta evidentia.

 

38.  Non opus fuisse huiuscemodi disputationis incerto, minus intelligentium tot corda turbari; quoniam non minus utiliter sine hac definitione praedestinationis per tot annos defensa est Catholica fide.

 

39.  Augustini doctrina de praedestinatione plurimos ex fidelibus, praesertim ex iis qui in Gallia morabantur, non solum indoctos sed etiam doctos, mirum in modum turbavit, ne dicam illius occasione salutem eorum fuisse periclitantem.

 

40.  Qui ea quae pro natura quaestionum dilucide dicta existimo, adhuc non intellegunt non mihi calumnientur pro neglegentia, vel pro meae facultatis indigentia, sed Deum potius pro accipienda intellegentia deprecentur.

 

41.  Recensito autem hoc Beatitudinis tuae libro (De correptione et gratia), sicut qui sanctam atque apostolicam doctrinae tuae auctoritatem antea sequebantur, intellegentiores multo instructioresque sunt facti, ita qui persuasionis suae im­pediebantur obscuro, aversiores quam fuerant recesserunt.

 

42.  Nec tanta perturbatione et permotione fidelium, ab intentione veracissimae et fidelissimae doctrinae suae frangi potuit, aut revocari; sed magis eos et scriptis suis inquantum potuit admonuit et instruxit, et orationibus apud Deum profusis fideliter adiuvit, ut intelligerent et agnoscerent quam necessario et quam salubriter propter commen­dationem divinae gratiae eiusdem preaedestinationis veri­tas omnino et credenda et praedicanda esset.

 

44.  Erat enim in legendo novos articulos adinveniens, novumque modum determinandi inveniens et novas producens in determinationibus rationes.

 

45.  Quam dulciter inventa, quae diu latentia.

 

46.  Quaeramus ergo in nostro et a nostris et de nostro; idque dumtaxat, quod, salva regula fidei potest in quaestionem devenire.

 

47.  O Timothee, depositum custodi, devitans prophanas vocum novitates.

 

48.  Quid est depositum? Id est quod tibi creditum est, non quod a te inventum; quod accepisti, non quod excogitasti; rem non ingenii sed doctrinae; non usurpationis privatae sed publicae traditionis; rem ad te perductam, non a te prolatam; in qua non auctor debes esse, sed custos; non insti­tutor sed sectator; non ducens sed sequens.

 

49.  Sed forsitan dicet aliquis: nullusne in Ecclesia Christi profectus habebitur religionis?

 

50.  Habeatur plane et maximus. Nam quis ille est tam invidus hominibus et exosus Deo, qui istud prohibere conetur?

 

51.  Sed ita tamen ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad profectum pertinet ut in semetipsum unaquaeque res amplificetur; ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur.

Crescat igitur oportet et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius Ecclesiae aetatum ac saeculorum gradibus, intellegentia, scientia, sapientia, sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu eademque sententia.

 

 Imitetur animarum religio rationem corporum: quae licet annorum processu numeros suos evolvant et explicent, eadem tamen quae erant perma­nent. Multum interest inter pueritiae f lorem et senectutis maturitatem: sed iidem tamen ipsi fiunt senes, qui fuerant adolescentes: ut quamvis unius eiusdemque hominis status habitusque mutetur, una tamen nihilominus eademque natura, una eademque persona sit. Parva lactentium membra, magna iuvenum; eadem ipsa sunt tamen.

 

Quot parvulorum artus tot virorum; et si qua illa sunt quae aevi maturioris aetate pariuntur, iam in seminis ratione proserta sunt; ut nihil novum postea proferatur in sensibus quod non in pueris iam ante latitaverit. Unde non dubium est hanc esse legitimam et rectam proficiendi regulam, hunc ratum atque pulcherrimum crescendi ordinem, si eas semper in grandioribus partes ac formas numerus detexat aetatis, quas in parvulis Creatoris sapientia praeformaverat.

 

52.  Crescat igitur oportet et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius Ecclesiae aetatum ac saeculorum gradibus intel­ligentia, scientia, sapientia.

 

53.  Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.

 

54.  In omnibus sequimur et sanctos et doctores sanctos Dei Ecclesiae.

 

56  .Omni industria hoc unum studet ut vetera fideliter sapienterque tractando, si qua sunt illa antiquitus informata et inchoata, accuret et poliat; si qua iam expressa et enucleata consolidet, firmet; si qua iam confirmata et definita, custodiat. Denique quid unquam aliud con­ciliorum decretis enisa est nisi ut, quod antea impliciter credebatur, hoc idem postea diligentius crederetur; quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur; quod antea securius colebatur, hoc idem postea sollicitius excoleretur?

 

57. Ita etiam Christianae religionis dogma sequatur has decet profectuum leges, ut annis scilicet consolidetur, dilatetur tempore, sublimetur aetate, incorruptum tamen illi­batumque permaneat, et universis partium suarum mensuris, cunctisque quasi membris ac sensibus propriis ple­num atque perfectum sit quod nihil praeterea permutationis admittat nulla proprietatis dispendia, nullam definitionis sustineat varietatem.

 

58.  Quin potius hoc rectum et consequens est ut, primis atque extremis sibimet non discrepantibus, de incrementis triticeae institutionis triticei quoque dogmatis frugem demetamus; ut cum aliquid ex illis seminum primordiis accessu temporis evolvatur, et nunc laetetur et excolatur, nihil tamen de germinis proprietate mutetur. Addatur licet species, forma, distinctio, eadem tamen cuiusque generis natura per­maneat… Quodcumque igitur in hac Ecclesiae Dei agricultura fide patrum satum est, hoc idem filiorum indu­stria decet excolatur et observetur, hoc idem f loreat et maturescat, hoc idem proficiat et perficiatur. Fas est enim ut prisca illa caelestis philosophiae dogmata processu temporis excurentur, limentur, poliantur; sed nefas est ut commut­entur, nefas ut detruncentur, ut mutilentur. Accipiant, licet, evidentiam, lucem, distinctionem; sed retineant necesse est plenitudinem, integritatem, proprietatem.

 

59.  O Timothee, o sacerdos o tractator o doctor, si te divinum munus idoneum fecerit, ingenio, exercitatione, doctrina, esto spiritalis tabernaculi Beseleel; praetiosas divini dog­matis gemmas exculpe, fideliter coapta, adorna sapienter, adiice splendorem, gratiam, venustatem. Intellegatur, te exponente, inlustrius quod antea obscurius credebatur. Per te posteritas intellectum gratuletur, quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Eadem tamen quae didicisti, doce, ut cum dicas nove, non dicas nova.

Novitates vocum, sed profanas devitare jubet Apostolus: tu cur pias excludis?

Devitans profanas vocum novitates, quia non velle audire aliquid novi est oblatrare contra consuetudines; sed nova prophana non sunt audienda. Sed prophana novitas est, quando inducitur aliquid contra fidem.

Concursus Dei praevius et efficax neccessario cohaerens cum libero arbitrio a neccessitate libero.

 

62.  Novitas duplex esse potest, alia commendabilis, alia detestabilis. Detestabilis est, quae vana, inutilia, falsa moribus, fidei contraria, pugnantia cum Scrip turis divinis, sanctisque patribus pronuntiat. Commendabilis vero est, quae seria, utilia, vera, constantia, veris consona, moribus appositia, fidei convenientia, sacris paginis, et patribus refert.

 

68.  Fatemur loquendi necessitate parta haec vocabula, cum opus esset copiosa disputatione adversus insidias vel errores haereticorum.

 

69.  Magnam rerum summam paucis litteris comprehendendo, et plerumque propter intelligentiae lucem, non novem fidei sensum, novae appellationis proprietate signanda.

 

70.  Quid igitur opus est, ut eorum scrutemur opuscula, quia priusquam ista haeresis oriretur, non habuerant neces­sitatem in hac difficili ad solvendam quaestionem versari? Quod procul dubio facerent, si respondere talibus cogerentur.

 

77. Insectatio, qua Synodus (Pystoriensis) Scholasticam exagitat, velut eam ‘quae viam aperuit inveniendis novis, et inter se discordantibus systematibus, quoad veritates maioris pretii, ac demum adduxit ad probabilismum et laxismum ’; quatenus in Scholasticam reiicit privatorum vitia, qui abuti ea potuerunt, aut abusi sunt: falsa, temeraria, in sanctissimos viros, et doctores, qui magno Catholicae religionis bono scholasticam excoluere, in­iuriosa, favens infestis in eam haereticorum conviciis.

 

78.  Utitur autem etiam nunc in caeteris ante, artis suae consuetudine, ut per recti speciem prava confirmet, et per rationis nomen insana constituat. ‘Nolo,’ inquit, ‘verba quae non scripta sunt dici.’ Hoc tandem rogo: ‘Quis Episcopus iubeat? Et quis apostolicae praedicationis vetet formam?’

 

79.  Dic prius, si recte dici putas: Nolo adversum nova venena novas medicamentorum comparationes; nolo adversum novos hostes, nova bella; nolo adversum novas insidias, consilia recentia. Si enim Ariani haeretici idcirco homoeusion (al. homousion) hodie evitant quia prius negaverunt; nonne tu hodie idcirco refugis, ut hi nunc quoque denegent? Novitates vocum, sed profanas devitare jubet Apostolus: tu cur pias excludis?

 

80.  ‘Innascibilem’ scriptum nusquam legis: numquid ex hoc negandum erit, quia novum est? Decernis ‘similem Patri Filium’. Evangelia non praedicant: quid est quod refugis hanc vocem? In uno novitas eligitur, in alio submovetur. Ubi impietatis occasio patet, novitas admittitur: ubi autem religionis maxima et sola cautela est, excluditur.

 

82.  Ecce ego mitto ad vos prophetas at sapientes et scribas.

 

83.  Idoneos nos fecit ministros novi testamenti, non littera sed spiritu: littera enim occidit, spiritus autem vivificat.

 

84.  Soluti sumus a lege morttis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae.

 

85.  Testimonium perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.

 

86.  In tantum permoti fuerunt, et quodam taedio affecti, ut praedestinationis sensum, qui ab eo constanter et instanter praedicabatur, vel quasi falsum, vel quasi valde pericolosum potius tacendum judicarent.

 

87.  De arbitrio tamen libero et gratia Dei quid Romana, hoc est Catholica, sequatur et servet Ecclesia, licet et in variis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium et Properum, possit cognosci etc..

 

88.  Haec idcirco prolixius dixerim et expressius, quia audivi quosdam me reprehendere quasi ego in libro, quem de Sacramentis edideram Christi, aliquid his dictis plus tribuere voluerim, quam ipsa Veritas repromittit.

 

89.  Quia etsi nil in eo legentibus dignum scripsi, quem cuilibet puero dedicavi, tamen ad intelligentiam huius mysterii plures, ut audio, commovi… ut sciant et intelligant digne cogitare de Christo.

 

90.  …ad reverentiam sancti mysterii commendandam atque majestatem ejus demonstrandam. Quae si quis, licet sciolus legerit, tanta credo discet, ut de hoc mysterio parum se eatenus cognovisse putet.

 

91.  Sed luminosam quamdam et excellentem notitiam, quae mysteriorum cirumstantias, analogiam ad prophetias

Veteris Testamenti, finem, effectus, fructusque, ac dis­positiones ad illorum participationes adhibendas assequitur.

 

92.  Quam notitiam intelligentiae nomine sanctus etiam Augus­tinus significat, quae fidem non praecedit, sed sequitur ut merces: sic accipite, inquit sermone 51 de Verbis Domini, sic credite ut mereamini intelligere. Fides enim debet praecedere intellectum, ut intellectus fidei sit praemium.

 

93.  Et ideo quamvis ex hoc quidem de ignorantia errent, nemo tamen est adhuc in aperto, qui hoc ita esse contradicat, quod totus orbis credit et confitetur.

 

94.  Loquacissimi magis quam docti.

 

95.  Perficiant in nobis tua, Domine, Sacramenta quod conti­nent, ut quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus.

 

96.  Contra Joannem Harduinum S. J. presbyterum, ab omni novitatis aut haeresis calvinianae suspicione et inventione vindicatur.

 

97.  Non aliam plane quam nata est de Maria, et passa in cruce, et resurrexit de sepulchro.

 

100.  Scripturae enim non in legendo sunt, sed in intelligendo.

 

101.  Scripturae non in legendo consistunt, sed in intelligendo; alioqui si litteram sequimur, possumus et nos quoque novum nobis dogma componere.

 

102.  Ac per hoc non quod eas contemnant, sed quod eas non intelligant, haeretici sunt.

 

103.  Excogitator inventorque haereseon diabolus, metu suae graviolentiae Scripturarum voces usurpat, ut illis obtectus, aspersus veneno suo simplices decipiat.

 

104.  Non igitur ex singulis vocibus philosophi spectandi sunt, sed ex perspicuitate atque constantia.

 

105.  De intelligentia enim haeresis, non de Scriptura est, et sensus, non sermo fit crimen.

 

106.  Littera errorem non habet, apices sine crimine sunt, sensus in crimine.

 

107.  Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subjectus.

 

108.  Censores Ecclesiastici sibi metuere debent ab omni novitate sententiarum atque verborum, sed ita tamen ut ne quidquid novum sibi videtur, continuo tale iudicent, aut quidquid novum revera est damnandum quoque illico arbitrentur.

 

109.  Sed animadvertendum facile ignorantiam abuti posse hac lege. Indoctis nova omnia videntur, quae illa antea ignorarunt. Quid, si velint haec ideo repellere, aut erroris suspicione onerare? Hercle id ridicule fiat, et in iustitiam peccetur. Quis moleste non ferat, eruditorum hominum studia latere et iacere debere, quod peregrinum sapiant quorumdam palato? Ad Censores potius ac Iudices pertinet diligenter investigare, an ea nova sint, simulque perniciosa, quam ad eruditos silere.

 

110.  Prudentis quidem est libros et orationes non tolerare, e quibus scandala exoriri possint: sed aeque prudentis est, ita ingeniis atque scriptoribus non adimere potestatem in­sectandi erroris atque superstitionis, ut haec mala per Ecclesiam sine obice f luere et bacchari exinde pergant.

 

111.  Quum id modeste prudenterque peragitur, quid invides Ecclesiae necessariam utilemque medicinam? Cur tam fac­ile eorum scriptis lucem negas, aut eripis? Omnia fere Sanctorum Patrum, et antiquorum volumina aliquas habent falsae pietatis accusationes. Immo acerrimae apud illos leguntur orationes, quales ne imitari quidem prorsus nos vellemus in corruptos clericorum et monachorum mores, in superstitiosas parumque pias consuetudines, in licentiam opinionum et vitia praesulum. Nulla inde tamen scandala consequuta sunt, et illis nemo succenset. Nos adeo delicati evasimus ut ne leves quidem puncturas ferre possimus, atque extranea inde semper mala timeamus.

 

112.  Prudentis est, caute omnia perpendere ut quantum potest, errorem aut errorum, atque vitiorum caussam in libris damnet. Sed a prudentia discedit qui tam caute agere vult, ut in scrupulos postea et cavillationes et asperitatem nimiam se proripi non animadvertat.

 

113.  Scrupulos appello, ubique haereses suspicari, ubique metuere, ne religioni vulnera inf ligantur, ne in venerandos maiores, atque in sacra contemptus aut odium creetur, neve lectoribus propinentur errores, eorumque moribus officiatur.

 

114.  Cavillationes voco in deteriorem partem accipere semper velle, quae sanum facile pariunt sensum; et sive sententiae, sive sint voces, explicationem rectae fidei ac honestati consonam commodissime admittunt.

 

115.  Asperitates nomine significare animus est, tot obices interdum opponere editioni librorum, aut quae facile emendari possunt, prorsus opprimere velle; aut scriptores, Ecclesiae sanctae ob sinceritatem, quam profitentur nimum necessarios, rigidissime semper excipere, eorum calamos deterrere, eorum labores ac famam levibus nonnumquam de caussis divexare. Neque enim quaecumque fortia, acria, et magna cum libertate scribuntur, Ecclesiae nocent, sive lectoribus. Huiusmodi quoque libros conscribi interdum atque vulgari, plurimum conducit profecto populorum atque Ecclesiae regimini.

 

116.  Prudentis est ita depellere, quae nocere possunt, ut interim tamen remedium ipsum maiorem non adferat Ecclesiae atque Reipublicae perniciem, aut maiorem non impediat utilitatem.

 

117.  Quod si crimina vera memoriae produntur, neque livor, neque obtrectatio calamum scriptoris abripiunt, interdum toleranda erit huiusmodi libertas et veritatis cura. Oportet enim, timorem quoque famae instare principibus in Ecclesia viris, et ecclesiasticis quibusve, quo etiam freno coerceantur tum ab impotentia dominandi, tum a reliquis sordidissimis saecularium hominum vitiis.

 

118.  Si horum gesta literis consignanda sunt, num alios homines describere licet, quam ipsi fuerunt? Num adulatione, fama eorum palpanda?

 

119.  At ista, inquies dissimulanda. Utique, si crimina privati hominis sint; si nihil rei cum populo et Religione habeant; si nihil utilitatis, eoque magis si quidquam incommodi in

Rempublicam f luere potest ex eorum revelatione; si denique a vivis nondum excessere criminosi. Verum cum pubblica sint scelera, et cum Religionis atque Ecclesiae negotio coniuncta sunt, eorumque auctores humanis rebus defuncti, irae atque vindictae locum sustulere: videndum est, an non maiorem Respublica utilitatem capiat, iisdem proditis, quam dissimulatis hominum vitiis. Erunt vitia, donec hom­ines; sed ne vitia impunita debacchentur, arguenda sunt atque improbanda palam, eorumque horror incutiendus hominibus. Ex maiorum autem exemplis discunt suc­cessores, quid sibi agendum non sit; discunt vereri famam, parcentem quandoque viventibus, in mortuos omnes aequam, agnoscunt turpitudinem suam, aliena sub imagine expressam. Interest igitur Ecclesiae atque Reipublicae ista quoque interdum vulgari.